In vicesimo quinto anno transmigrationis, ipse est annus tricesimus tertius regni Nabuchodonosor, primo mense, decima die mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in hac ipsa die facta est manus Domini super Ezechielem. Et adduxit eum in spiritu in terram Israel, super montem excelsum, et ostendit ei descriptionem civitatis, et templi, super quam ad litteram nostri siluerunt auctores. Porro Ezechiel, in Chaldaea inter concaptivos judicavit transgressores legis, et praecipue quosdam de tribu Dan et Gad, quod in Dominum committerent impia, legis persequendo custodes. Et fecit, ut dicit Epiphanius, contra eos prodigium magnum, quia filii eorum, et universa pecora a serpentibus perierunt; et praedixit quod tribus illae non reverterentur ad propria, sed in Mediae regionibus remanerent; propter quod exacerbati in eum, distraxerunt eum equis per crepidines saxorum, et excerebraverunt eum, et sepelierunt eum in agro Maulim in sepulcro Sem, et Artaxad, in spelunca duplici. In cujus similitudinem Abraham in Hebron sepulcrum Sarae composuit. Duplex autem dicitur, eo quod camerata sit, et aversa a superficie terrae summitas ejus a parte una, verum ex parte alia in petra suspensa sit super terram. Iste propheta populo dedit signum in fluvio Chobar, ut quando deficeret sustinerent desolationem terrae suae, tunc sperarent regressum ad Jerusalem, quando inundaret. Ad eum quandoque convenerat plurima multitudo, concaptivorum ad fluvium Chobar; et Chaldaei rebellionem veriti, irruerunt super eos. Ipse vero precibus suis sistens aquas fluminis super aquas ambulans cum omni multitudine, ad alteram ripam se recepit, et quotquot hostium praesumpserant eos sequi, submersi sunt, et per orationem subito largam piscium copiam populo praestitit ad vescendum. Saepe quoque multis deficientibus vitam restituit.